Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.11.1 | Cic. Fam. 9.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.12.1 |
9.11.1
vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu , quo sum gravissime adflictus ; quem ferrem
certe moderatius , si te haberem ; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret . sed quoniam
brevi tempore , ut opinio nostra est , te sum visurus , ita me adfectum offendes , ut multum a te possim iuvari ; non quo ita sim fractus , ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem , sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas , quae te praeter ceteros delectabat , erepta mihi omnis est ; firmitatem tamen et constantiam , si modo fuit aliquando in nobis , eandem cognosces quam reliquisti .
quod scribis proelia te mea causa sustinere , non tam id laboro ut , si qui mihi obtrectent , a te refutentur , quam intellegi cupio , quod certe intellegitur , me a te amari . quod ut facias , te etiam atque etiam rogo , ignoscasque brevitati litterarum mearum ; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad scribendum .
9.11.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.11.1 | Cic. Fam. 9.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 9.12.1 |